

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 6: Versus 24
Verumtamen vae,etc. Matthaeus in monte, beatitudines solummodo proborum; Lucas vero in campo, etiam vae describit improborum, quia rudes adhuc auditores minis et terroribus ad bona sunt compellendi, perfectos satis est praemiis invitari.Verumtamen vae.Cum supra regnum coelorum pauperum esse dicatur: ex opposito apparet, quod ab hoc regno se alienat qui consolationem quaerit in temporalibus. Nec tam divitiae quam amor divitiarum in culpa est.Mystice: dives populus Judaicus, vel haereticus, vel philosophus mundi, qui, ubertate verborum et facundiae patrocinio delectati, simplicitatem verae fidei supergressi thesauros inutiles condiderunt, secundum usum saeculi de generatione Christi disputantes, qui in futuro egestatem fidei suae recognoscent, cibumque perfidiae quae in praesenti eructant, aeterno macerati jejunio causam tanti supplicii esse scient. Eritque tempus cum risus suos lugeant. Quibus bene dicitur:Vae, cum benedixerint vobis homines;quia dum hic placent potentibus, maledicto perpetuo se subdunt, quia sicut pauperes esurientes, flentes, improbitate malorum probantur, sic divitiis, epulis, risuique vacantes, mala obsequentium clientela, majorem foventur ad poenam.